Login
Copyright (c) 2014 by Clovis Muddybluster Conditions of Use    Privacy Policy Return to Blogmeister
Clovis Muddybluster -- Blogmeister

My Life & Times

1st Make Believe Class

by Clovis Muddybluster

teacher: david warlick

Class Assignments
Blog Entries

Carmina qui quondam studio florente peregi, flebilis heu maestos cogor inire modos. ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae et ueris elegi fletibus ora rigant. 5 has saltem nullus potuit peruincere terror, ne nostrum comites prosequerentur iter. gloria felicis olim uiridisque iuuentae, solantur maesti nunc mea fata senis. uenit enim properata malis inopina senectus 10 et dolor aetatem iussit inesse suam. intempestiui funduntur uertice cani et tremit effeto corpore laxa cutis. mors ominum felix, quae se nec dulcibus annis inserit et maestis saepe uocata uenit.

Ceheu, quam surda miseros auertitur aure et flentes oculos claudere saeua negat! dum leuibus male fida bonis fortuna faueret paene caput tristis merserat hora meum; nunc quia fallacem mutauit nubila uultum 20 protrahit ingratas impia uita moras. quid me felicem totiens iactastis, amici? qui cecidit, tabili non erat ille gradu.

Article posted September 21, 2005 at 09:24 AM • comment • Reads 263 • see all articles

About the Blogger

I'm a Music-making, Rhythm-breaking Maniac! ;-)

Latest 10 Comments
Login
Copyright (c) 2014 by Clovis Muddybluster Conditions of Use    Privacy Policy Return to Blogmeister